HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXI: De filia archisynagogi, et Haemorrhoissa

#Matth. V; Luc. IX

Et ecce princeps Synagogae Jairus adoravit eum dicens: Filia mea modo mortua est, id est morti proxima, ut Marcus et Lucas dicunt. Veni, pone manum super eam, et vivet. Et dum iret, mulier Haemorrhoissa ab annis duodecim, retro veniens, tetigit fimbriam vestimenti ejus, et sanata est . Ambrosius in sermone De Salvatore dicit hanc fuisse Martham. Enumerans enim beneficia Christi circa genus humanum, post aliqua praemissa subdit: Dum languidum sanguinis fluxum siccat in Martha, dum daemones expellit de Maria, dum corpus redivivi spiritus calore constringit in Lazaro. Veniens autem in domum Jairi induxit tantum secum Petrum, Jacobum, et Joannem fratrem ejus, qui quasi secretarii ejus erant, et patrem et matrem puellae. Et ejectis irridentibus eum, quia dicebat: Puella dormit, tenens manum puellae ait: talitha cumi, quod sonat, Puella, tibi dico, surge. Tamen, tibi dico, non est de interpretatione. Et jussit illi dari manducare. Hoc enim est verum experimentum verae resurrectionis. Magi enim mortuos suscitant quibusdam characteribus alligatis sub utraque assella, et loqui eos, et incedere faciunt, sed comedere nequaquam possunt.